- SOLVERE et aperire
- SOLVERE et aperireanaloga, ut ligare et claudere, quod antiquissimis temporibus, cum clavium serarumque nondum usus esset, vincula et nodi huic rei adhiberentur. Hinc in Sacris usurpatae voces, ut vidimus supra passim: etiam ad Magicas artes translatae, ac cantibus herbisque ligari solvive homines dicti. Vide suprâ, inprimis in vocibus, Ligare et Nodus Veneris. De verbi propria acceptione ut pauca addam, non amare solum, sed et amorum suorum compotes existimabantur olim, quibus in convivio solvebantur coronae, uti de caprario illo Theocritaeo legimus Eidyll. 3. Et hoc est, quod prisci dicebant, coronas in convivio cadere seu diffluere, nempe comâ et coronâ unguentô madidis et hicn facile fluentibus. Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 5. v. 37.Ergo amor et modicum circum meatempora vinumMecum est, et madidis lapsa corona comis.Et quidem eô insuper artificiô plectebantur coronae, ut procedente conviviô, et invalescenre libidine, facile defluerent folia et flores, e quibus serta convivilalia constabant: quô velut signô datô quisque in vicinae sibi mulieris amplexus ruebat. Ad quam foeditatem allusit Hieronym. l. 1. Ep. 43. Numquid in lancibus idola caelata descripsis: Numquid inter epulas Christianas virginalibus oculis Baccharum, Satyrorumque complexus innexui. Vide quoque Clem. Alexandrinum Paedagog. l. 2. c. 4. Quintilian. Instii. l. 1. c. 3. Philostratum in Imaginibus. Alios. Cur autem solutio, vel etiam sessio seu detractio coronarum (namque et scindebantur aut detrahebantur, si non sponte defluerent) velut classicum impudenti huic proterivae adhiberi consueverit, vide pluribus disputantem Athenaeum l. 15. Aliud quid fuit apud veteres Christianos, Λύβις ςτεφάνων, Solutio coronarum, unus videl. ex ritibus eorum nuptialibus, de quo vide supra, lemmate, Nuptialis corona. Quaenam vero loca in soluto remansisse dicantur Agrimensoriae Rei Auctoribus, vide itidem supra in voce Absolutum, nec non Relicta loca, ac infra voce Subsicivum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.